JESUS ARMY
CHRISTIAN COMMUNITY
JESUS CENTRES
MULTIPLY NETWORK
JESUS YOUTH
FACEBOOK
FLICKR PHOTOS
YOUTUBE VIDEOS
FOLLOW ON TWITTER
JESUS ARMY BLOG
TUMBLR
JESUS ARMY MULTILINGUAL ONLINE BIBLE
Latin Vulgate

Choose a Bible
Select book or range
Type your search text here

Ignore case
Highlight
Exact phrase Ignore Word Order Any words
Chapter

Latin Vulgate, Matthaeus 1 (Matthew 1)

Please select the particular book and chapter you wish to read.

1   liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham

2   Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius

3   Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram

4   Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon

5   Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regem

6   David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae

7   Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa

8   Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam

9   Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam

10  Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam

11  Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis

12  et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel

13  Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor

14  Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud

15  Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Iacob

16  Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus

17  omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim

18  Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto

19  Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam

20  haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est

21  pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum

22  hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem

23  ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus

24  exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam

25  et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum


Malachias 4
   (Malachi 4)  
 Choose Book & Chapter    Matthaeus 2
(Matthew 2)   

The Latin Vulgate was translated by Jerome (c. 347-420), who began his work in 382. In 386 he moved to Bethlehem and worked on the Old Testament. He began using the Greek LXX, but quickly decided to work directly from the Hebrew. In 405 the Old Testament, as well as the rest of the New Testament was completed. Due to older Latin texts in circulation, Jerome's work was not widely popular until the ninth century. The influence of Jerome's Bible was quite extensive, and versions such as the Douay-Rheims were direct translations from the Vulgate.

Latin Vulgate, (AD 405). Public Domain.


Licensed to Jesus Army. All Rights reserved. (Script Ver 2.0.2)
© 2002-2017. Powered by BibleDatabase with enhancements from the Jesus Army